ALITHINA

ALITHINA
ALITHINA
melius Alethina vestis, ex Graeco Α᾿ληςθινὴ, vera, i. e. purpurea. Anstasius Bibliothecar in S. Zacharia, Simulque et vela scrica alithina quatuor: alibique passim. Ep. Michaelis Balbi et Theophili Imperatorum ad Ludovicum Pium, apud Baronium A. C. 824. Tyria duo, blattas veras duas, diarodina duo, etc. Graeca habuerunt, ἀληςθινὰς Sic Myrepsus ait, rubiam τὰ ἀληςθινὰ βάπτειν, verô colore inficere; Graecique inprimis recentiores crebro hâc notione vocem usurpant. Moschopulus MS. ad Agapetum c. 4. Βίςςος, το κόκκινον βάμμα, ὅπρ λέγουϚινἰοιωτικῶς τὸ ἀληςθινον. Hesych. Κιννάβαρι, χρῶμα ἀληθινον`, etc. Trebellius Pollio in Divo Claudio c. 17. Chlamides veri luminis, i. e. coloris, reddit. Verus enim color Latinis per excellentiam purpureus dictur est; atque inde etiam, secundum Salmas. Holoverae vestes dictae, quae totae ex illo vero colore essent. h. e. totae ex purpura, seu in quibus utraque pars texturae, subtemen et trama scil. purpurâ tincta essent. L. Theodosiana, quaetincta conchyliô nullius alterius permixtione subtexta sunt, seu, quae omni ex parte texturae conchylii colore infecta, interpretatur, etc. Verus itaque color, ut Graecis ἀληθινὸν χρῶμα, de purpura. In libro de Cena Dom. qui Cypriano inscribitur, multa genera vestium cum enumerentur, quas diversis ex S. Scriptura personis tribuit Auctor, apposite et accommodate ad cuiusque vitam, aut vitae actum aliquem insignem, inter coetera sic habetur, Abiron nigram, Anna Persicinam, Isaac nativam, Paulus Tharsicam, Petrus operariam, Iosephus pseudo-alethinam, Iesus columbinam. Ubi Iosepho pseudo-alethinam vestem tribuit, co alludens, quod falsô creditus est pater Domini. Sicuti nempe alethina vestis est purpurea; sic pseudoalethina, quae, cum non sit ex purpura, purpuram tamen imitatur. Vide Salmas. Not. ad Pollionem loc. cit. et ad Solin. p. 1152. nec non infra voce Vera.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Andreas Tsoukalas — Infobox Musical artist Name = Andreas Tsoukalas Img capt = Img size = Landscape = Background = non vocal instrumentalist Birth name = Alias = Born = Died = Origin = Greece Instrument = Genre = Rock, Pop,Ballads Occupation = Musician, songwriter… …   Wikipedia

  • Киамос, Панос — Панос Киамос Имя при рождении греч. Πάνος Κιάμος Дата рождения 1975 год(1975) …   Википедия

  • ALETHINA — vide infra Alithina …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”